monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22 > bavPal.lat.1554.82 > sectio 5 > csg42.16 > csg48.304 > sectio 10 > sectio 23 > uwbM.p.th.q.1a.234 > 54 > 25 > sectio 28 > sectio > sectio > 36 > sectio 55 > sectio 11 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 2, 4
Pars altera. P. ASPRENATIS. Nempe, si quid acciderit viro, aut peritura (aut peieratura) est, et, si bene filiam meam novi, peritura est. Si quid genero meo acciderit, filia mea moritura est; adiciam quod sit indignum: si quid filiae meae acciderit, vir eius victurus est! Vide, qua te lege constrinxeris: si peieraveris, vives. BLANDI. O condicionem aequam! alteri vitam debet, alteri devovet. PAPIRI FABIANI. 'Non possum' inquit 'relinquere virum'; quicquam non potes, quae mori potes? Paene, qui falsae mortis nuntium miserat, verae recepit. Vir, dum nimis amat uxorem, [paene] causa periculi fuit; uxor, dum nimis amat virum, paene causa luctus fuit; pater, dum nimis amat filiam, abdicat. (di,) servate totam domum amore mutuo laborantem. 'Moriar' inquit: hoc patri minaris, viro promittis. Potes sine viro pati: peregrinationem eius tulisti. facilius potes carere eo, qui spiritum dedit quam eo, qui impendit?